Размер шрифта:     
Гарнитура:GeorgiaVerdanaArial
Цвет фона:      
Режим чтения: F11  |  Добавить закладку: Ctrl+D
Следующая страница: Ctrl+→  |  Предыдущая страница: Ctrl+←
Показать все книги автора/авторов: Miln Alan
 

«Winnie ille Pu», Alan Miln

I

Quo in capite nobis ostentantur Winnie ille Pu atque apes nonnullaeet incipiunt fabulae

Ecce Eduardus Ursus scalis nunc tump-tump-tump occipite gradus pulsante post Christophorum Robinum descendens. Est quod sciat unus et solus modus gradibus descendendi, nonnunquam autem sentit, etiam alterum modum exstare, dummodo pulsationibus desinere et de eo modo meditari possit. Deinde censet alios modos non esse. En, nunc ipse in imo est, vobis ostentari paratus. Winnie ille Pu.

 

Nomen audiens primum, sicut vos dicturi estis, etiam ego dixi:

'Credidi eum puerum esse!

'Ego quoque, dixit Christophorus Robinus.

'At non potes eum «Winnie» vocare!

'Minime vero.

'Dixisti autem. .

'Est Wirrnie ille Pu. Num nescis, quid «ille» significet?

'Scilicet nunc scio, cito subjunxi; et spero vos etiam scire, quia nullam nisi hanc explicationem accipietis.

Modo Winnie ille Pu apud imos gradus ludum diligit, modo autem ante ignem considens fabulam audire amat. Eo vesperi. .

'Quid de fabula quadam opinaris? rogavit Christophorus Robinus.

'Quali de fabula? dixi.

'Amabo te, potesne Winnie ille Puo fabulam narrare?

'Censeo me posse, dixi. 'Quales fabulas diligit?

'De seipso. Nam talis ursus est.

'Sane, teneo.

'Nonne potes?

'Conabor, dixi.

Itaque conatus sum.

 

Olim, iamdudum, fere die Veneris proximo, Winnie ille Pu sub nomine Sandersi solus in silva habitabat.

('Quid significat "sub nomine"? Christophorus Robinus rogavit.

'Significat nomen eius aureis litteris super porticulam inscriptum fuisse et eum illo sub nomine habitavisse.

'Winnie ille Pu non habuit pro certo, dixit Christophorus Robinus.

'At nunc habeo, dixit vox grunnica.

'Tum pergo, dixi.)

Die quodam inter ambulandum media in silva ad rariorem silvae locum pervenit et medio in loco quercus permagna stabat et de sublimi quercu rumor magnus apium consonantium prodibat. Winnie ille Pu ad imam quercum sedens manus mento subposuit et secum reputare coepit.

Primum secum dixit: 'Iste bombus aliquid significat.

Nullus exstat bombus bombans atque rebombans significatu carens. Si est bombus, est etiam bombans aliquis, et unica causa bombi bombantis, quod equidem sciam est haec: apis esse.

Postea iterum per longum cogitavit deinde dixit: 'et unicus finis apium existentiae, quod equidem sciam, est mellificium.

Deinde exsurrexit et 'unicus finis mellis conficiendi, dixit, 'est a me sumi. Itaque ad summam arboris niti coepit.

 

Et nisus est et nisus est et nisus est et nisus est et nitens carmen sic coepit canere:

Cur ursus clamat?

Cur adeo mel amat?

Burr, burr, burr

Quid est causae cur?

 

Deinde paulo protinus nisus est. . et protinus. . et paulo protinus. Interea aliud carmen composuerat:

 

Cur calleo cantare

Dum nequeo volare?

Egeo dulcis mellis

Sed mel stat in stellis!

Iam propemodo defatigatus erat et ea de causa carmen quasi neniam cantitavit. Tunc fere in cacumine arboris erat, et si ramuni illum attig. .

Crac!

'Age, succurrite! dixit Pu, per decem pedes usque ad ramum infra se cadens.

'Utinam ne. . dixit, per viginti pedes ad proximum ramum praecipitans.

'Tenes, quod in animo habui. . explicavit, se revolvens et ad ramum triginta pedibus inferiorem praeceps desiliens, 'in animo habui. .

'Scilicet, erat valde. . fassus est, velocius inter sex ramos proximos delabens.

'Totum in eo est, existimo. . decrevit ultimo ramo valedicens, se ter circum axem vertens et venuste in vepres volans, 'ut mel adeo diligam. Age, succurrite!

E vepribus prorepsit et spinis e naso evulsis denuo cogitare coepit. Principis autem ex omnibus Christophori Robini in mentem ei venit.

('Mei venit? rogavit Christophorus Robinus reverenter, quia hoc vix credere ausus est.

'Sane, tui venit!

Christophorus Robinus ne uno quidem verbo silen tium rupit, sed oculi eius magis magisque amplificati sunt et vultus eius mais magisque erubuit.)

Winnie ille Pu ad amicim suum Christophorum Robinum ivit, qui in altera parte silvae post portam viridem habitabat.

'Salve Christophore Robine, dixit.

'Salve Winnie ille Pu, dixisti.

'Scire velim, an rem folliculo-similem habeas?

'Folliculum?

'Sane. Praetergrediens mecum dixi: "scire velim, an Christophorus Robinus folliculo-simile quid habeat."

Mecum dixi follicula atque talia mente agitans et scire avens.

'Quorsum tibi opus est folliculo? dixisti.

Winnie ille Pu circumspexit, ne quis audiret ungulun ad os suum retulit, et voce demissa susurravit: 'M E L!

'Sed mel cum folliculis non aufers!

'Aufero, diait Pu.


Еще несколько книг в жанре «Сказка»

Никанская невеста, Дмитрий Нагишкин Читать →

Бедняк Монокто, Дмитрий Нагишкин Читать →

Заяц и сорока, Дмитрий Нагишкин Читать →